monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 1
Prima lectionis huius evangelicae quaestio animum pulsat, quomodo post resurrectionem corpus dominicum verum fuit, quod clausis ianuis ad discipulos ingredi potuit. Sed sciendum nobis est quod divina operatio si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Sed haec ipsa nostri Redemptoris opera, quae ex semetipsis comprehendi nequaquam possunt, ex alia eius operatione pensanda sunt, ut rebus mirabilibus fidem praebeant facta mirabiliora. Illud enim corpus Domini intravit ad discipulos ianuis clausis, quod videlicet ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis. Quid ergo mirum si clausis ianuis post resurrectionem suam in aeternum iam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exivit? Sed quia ad illud corpus quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus; palpandam carnem praebuit, quam clausis ianuis introduxit. Qua in re duo mira, et iuxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem suam corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem, et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, et praebendo palpabile firmaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo, et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et eiusdem naturae, et alterius gloriae.